Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Estampie - 1995.09 - Rex tua nolo munera | Текст песни

Pesni.guru - сайт для Гуру

(Et Daniel regi)
Rex, tua nolo munera;
Gratis solvetur littera.
Est autem haec solutio:
Instat tibi confusio.
Pater tuus prae omnibus
Potens olim potentibus,
Turgens nimis superbia,
Dejectus est a gloria.
Nam cum Deo non ambulans,
Sed sese Deum simulans,
Vasa templo diripuit,
Quae suo usu habuit.
Sed post multas insanias
Tandem perdens divitias,
Forma nudatus hominis,
Pastum gustavit graminis.
Tu quoque ejus filius,
Non ipso minus impius,
Dum patris actus sequeris,
Vasis eisdem uteris;
Quod quia Deo displicet,
Instat tempus quo vindicet,
Nam scripturae indicium
Minatur jam supplicium.
Et Mane, dicit Dominus,
Est tui regni terminus.
Thechel libram significat,
Quae te minorem indicat.
Phares, hoc est divisio,
Regnum transportat alio.

(Et rex:)
Qui sic solvit latentia, ometur veste regia.

(Sedente Daniele luxta Regem, induto omamentis regalibus, exclamabit rex ad principem militie:)

Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
Нет видео
-