Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Gregorian Chant - Ave Maria. Ave Regina Coelorum. Regina Coeli. Salve Regina | Текст песни

Pesni.guru - сайт для Гуру

Áve, María, grátia pléna; Dóminus técum:
benedícta tu in muliéribus, et benedíctus
frúctus véntris túi, Iésus.
Sáncta María, Máter Déi, óra pro nóbis peccatóribus,
nunc et in hóra mórtis nóstrae. Ámen.

Ave, Regina Caelorum,
Ave, Domina Angelorum:
Salve, radix, salve, porta
Ex qua mundo lux est orta:
Gaude, Virgo gloriosa,
Super omnes speciosa,
Vale, o valde decora,
Et pro nobis Christum exora.

Regina cæli, lætare, alleluia:
R. Quia quem meruisti portare, alleluia,
Resurrexit, sicut dixit, alleluia,
R. Ora pro nobis Deum, alleluia.

Salve, Regina, Mater misericordiae,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevae,
Ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos
misericordes oculos ad nos converte;
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.

Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
Нет видео
-