Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos liquisse campos et videre te in tuto. o quid solutis est beatius curis, cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto? hoc est quod unum est pro laboribus tantis. salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude gaudente, vosque, o Lydiae lacus undae, ridete quidquid est domi cachinnorum.
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
Tyrtarion - Ad Sirmionem (Catulli Carmen XXXI ... Chorus concinentium, cui nomen "Tyrtarion", canit Catulli carmen ad Sirmionem ...
Tyrtarion - Hymnus Dianae (Catulli Carmen XXXIV ... Chorus concinentium, cui nomen "Tyrtarion", canit Catulli hymnum ad Dianam. Secundum ...
Tyrtarion - Ad Thaliarchum (Horatii Carmen 9. ex ... ... ad Thaliarchum. Secundum nostrum consilium modi musici ita ad verba aptati sunt, ut ...
Tyrtarion - Ille mi par (Catulli carmen LI.) Notissimum carmen Catulli, quo poeta Sapphus vestigiis insistens Lesbiam suam celebrat ...